- TURBO, INIS
- TURBO, INISexercitamentum puerile, Graece βέμβιξ, ut ex antiquo Epigr. patet:Οἱ δ᾿ ἄρ ὑπὸ οκυτἀλαισι θοὰς βέμβικας ἔχοντεςΕ῎ςτρεφον ἐνρείη παῖδες ενὶ τρίόδῳ.At pueri scytalis ludentes Turbine auctô,Vertebant lato quisque suum in trivio.Nempe lorô baculo alligatô emissum pueri in orbem citcumagebantur, plagisque circumactum certatim impellebant: ut appofitissime describit Virg. l. 7. Aen. v. 378.Ceu quondam torto volitans sub verbere Turbo,Quem pueri magno in gyro, vacua atria circum,Intenti ludô exercent: stupet inscia turba,Impubesque manus, mirata volubile buxum,Dant animos plagae.E' buxo namque probatissimi. Cum Trocho Dempsterus aliique confundunt, quod tamen longe diversum fuisse apud Veteres Ludi genus, ex Mercuriali ostendimus supra: ςτρόμβος quoque Graecis, unde recentiorum ςτροῦμπα; item κῶνος: quibus nux pinea proprie indigitatur, Salmas. ad Solin. p. 1285. Alias Turbo, aquatilis nomen cuiusmodi Turbines ὠτόμορφοι, quorum testae in multa volumina plurimis undique tuberculis exstantibus diducuntur: Item anonymi, conchylia tuberosa, et anfractuosa, striata partim rugata, maculosa variâ tincturâ, in Musaeo Kircheriano, memorantur Georgio de Sepibus, p. 28. Item venti etc. Hinc turbinatus pileus, apud Macrum in Hierolex. de cuiusmodi pileis hîc passim, inprimis hâc ipsa voce: uti de Turbinatis piscibus, plura apud Voss. Idolol. l. 4. c. 36. et de alia vocis notione, supra voce Rhombus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.